Lyceum nomine „Friedrich Spee“

Lyceum nomine „Friedrich Spee“ principium ab anno p. Chr. n. millesimo nongentesimo vicesimo septimo ducit. 

Tum in itinere ad „Issum“ ferente Lyceum publicarum rerum ambitus et oppidi Geldriensi, quod ad humanas litteras pertinet, conditum est.

Aedificia propter numerum discipulorum increscentem per annos paulatim minora fiebant.

Itaque anno p. Chr. n. millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo aedificium novum in via, quae hodie a nomine “Friedrich Spee” appellatur, aedificare inceptum est. Pridie idus Martias anni p. Chr. n. millesimi nongentesimi undesexagesimi dies festus dedicationis sollemniter celebratus est.

Inde Lyceum de “Friedrich Spee”, qui societatis Iesu particeps erat et poeta barocus atque auctor carminum clericorum et imprimis propugnator fortis sagarum (aetatis eius) notus est, appellatur. Cui rationes patientiae dignitatisque humanae naturae et hodie debemus.

Proximis annis aedificium Lycei commutando et adiungendo amplificatum est, postremo anno p. Chr. n. bis millesimo secundo adiectione et discipulorum conclavum octo et physicorum conclavum novorum.

Quo modo disciplina moderna in discipulorum conclavibus quadraginta duobus et in conclavibus specialibus undeviginti (biologiae, chemiae, physicae, disciplinae informaticae, geographicae, historiae, arti, sermonibus alienis) fieri potest.

In Lyceo « Friedrich Spee » et artes mathematicae  physicaeque et artes grammaticae atque ratio litterarum magno momento sunt.